monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 68, 4
Quapropter qui dicit dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. Qui autem dicit dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat eius adventum, profecto de tarditate eius, etiamsi fallitur, feliciter fallitur. Habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam si non erit; ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suavius, isti creditur tutius. Qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc toleret, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut infirmat aut negat.